Liber Job*

Caput 30: Versus 15

Redactus sum in nihilum.Apud aestimationem malorum, etc., usque ad et secundum historiam accipienda sunt, quod est planum.Abstulisti quasi ventus desiderium meum.Fidelis populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit, pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quaelibet transitoria aeternitatis appetitum destruit.Velut nubes pertransiit.Nubes in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit: salus ergo ut nubes transiit, quia perversorum gloria, quo alta est, fixa non est. Expletis desideriis et actibus infirmantium, ad vocem electorum redit.
(* Traductions européennes)